PRAEFATIO DE SANCTISSIMA TRINITATE
Dici potest omnibus dominicis in Missa lecta.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus.
Qui eum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus. Non in uníus singularitáte Persónæ, sed in uníus Trinitáte Substántiæ.
Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto, sine differéntia discretiónis sentímus: Ut in confessióne verae sempit er næ-que Deitátis, et in Persónis propríetas, et in Esséntia únitas, et in Maiestáte adorétur æquálitas.
Quam laudant Angeli atque Archangeli, Chérubim quoque ac Séraphim, qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes: