Site icon Z pasji do liturgii

Prefacje Mszału Kartuskiego – I wielkanocna

PRAEFATIO I TEMPORIS PASCHALIS
In Vigilia Paschali dicitur in hac potíssimum nocte; in die vero Paschae et per eius octavam dicitur in hac potíssimum die. Deinde autem dicitur in hoc potíssimum.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hac potíssimum (nocte) die (in hoc potíssimum) gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi: Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Exit mobile version