PREX EUCHARISTIA III
Manibus modo crucifixi extensis.
In concelebratione, solus celebrans principalis dicit:
Vere Sanctus es, Dómine, et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra, quia per Fílium tuum, Dóminum nostrum Iesum Christum, Spíritus Sancti operánte virtúte, vivíficas et sanctíficas univérsa, et pópulum tibi congregáre non désinis, ut a solis ortu usque ad occásum oblátio munda offerátur nómini tuo.
Manibus super oblata expansis.
In concelebratione, omnes simul dicunt:
Súpplices ergo te, Dómine, deprecamur / ut hæc múnera, quæ tibi sacránda detúlimus, eódem Spíritu sanctificare dignéris: ut Corpuset Sanguis fiant (Signat oblata et manus iungit.) Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi, cuius mandáto hæc mystéria célebrámus.
Ipse enim in qua nocte tradebátur (Accipit panem et tenet elevatum.) accépit panem, et tibi grátias agéns benedíxit: fregit, dedítque discípulis suis, dicens.
Modice inclinatus.
Accípite et manducáte ex hoc omnes: hoc est ením Corpus meum: quod pro vobís tradétur.
Corpus Domini elevat in altum, reponit super patenam et profunde inclinat.
Accipit utraque manu calicem dicens:
Símili modo, postquam cenátum est, accípiens Calicem, et tibi grátias agéns benedíxit: dedítque discípulis suis, dicens.
Modice inclinatus.
Accípite et bíbite ex eo omnes. Hic est enim calix Sanguinis mei: novi et ætérni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundétur: in remissiónem peccatórum. Hoc fácite in meam commemorátiónem.
Calicem paulo altius elevat, super corporale reponit ac cooperit, et profunde inclinat.
Manibus modo crucifixi extensis.
Mémores ígitur, Dómine, eiúsdem Fílii tui salutíferæ passionis, necnon mirábilis resurrectiónis et ascensionis in caelum: sed et præstolántes álterum eius adventum, offérimus tibi, grátias referéntes: hoc sacrifícium vivum et sanctum.
Profunde inclinatus, cancellatis manibus.
Réspice, quaésumus, in oblatiónem Ecclésiæ tuæ et agnóscens Hóstiam, cuius voluísti immolatione placári: concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur, Spíritu eius Sancto repléti: unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo.
Manibus modo crucifixi extensis.
In coneelebratione, dici potest ab uno e concelebrantibus:
Ipse nos tibi perfíciat munus ætérnum, ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus, in primis cum beatíssima Vírgine, Dei Genetríce, María, cum beátis Apóstolis tuis et gloriósis Martýribus, (cum Sancto N.) (Sancto diei vel patrono.) et ómnibus Sanctis, quorum intercessióne perpétuo apud te confídimus adiuvári.
COMMEMORATIO PRO VIVIS
In coneelebratione, dici potest ab altero e concelebrantibus:
Hæc Hóstia nostræ reconciliatiónis profíciat, quaesumus, Dómine, ad totíus mundi pacem atque salútem. Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., cum episcopáli órdine et univérso clero et omni pópulo acquisitiónis tuæ.
In ipsa die professionis perpetuae additur:
Confortáre quoque in sancto propósito dignéris hunc fámulum tuum, qui hódie sacris religiónis vínculis perpétuo tibi se devínxit, et fac, ut in Ecclésia tua novam et ætérnam vitam maniféstet Christi redemptióne comparátam. Votis huius famíliæ,quam tibi astáre voluísti, adésto propítius. Omnes fílios tuos ubíque dispérsos tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.
COMMEMORATIO PRO DEFUNCTIS
Fratres nostros defúnctos et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc saéculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris.
In Missis pro defunctis sumi potest:
Meménto fámuli tui (fámulæ tuæ) N. quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti. Concéde, ut, qui (quæ) complantátus (complantáta) fuit similitúdini mortis Filii tui, simul fiat et resurrectiónis ipsíus, quando mórtuos suscitábit in carne de terra et corpus humilitátis nostræ configurábit córpori claritátis suæ. Sed et fratres nostros defúnctos, et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc saéculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, quando omnem lácrimam abstérges ab óculis nostris, quia te, sícuti es, Deum nostrum vidéntes, tibi símiles érimus cuncta per saécula, et te sine fine laudábimus, per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris.
DOXOLOGIA FINALIS PRECIS EUCHARISTICAE
Calicem discooperit et inclinat profunde. Tenens hostiam utraque manu super calicem, elevat Corpus et Sanguinem Domini. In concelebratione, omnes dicunt:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saécula sæculórum.