Modlitwy eucharystyczne Mszału Kartuskiego – I ME
PREX EUCHARISTICA – PREX EUCHARISTICA I
Profunde inclinatus, manibus iunctis.
In concelebratione, solus celebrans principalis dicit:
Te ígitur, clementíssime Pater, per Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus ac pétimus, uti accépta hábeas et benedícas (Erigens se signat semel super panem et calicem simul.) hæc dona, + hæc múnera, hæc sancta sacrifícia illibáta, (Manibus modo crucifixi extensis.)
in primis, quæ tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta Cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N. et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ et apostólicæ fídei cultóribus.
COMMEMORATIO PRO VIVIS
Manibus modo crucifixi extensis.
In concelebratione, dici potest ab uno e concelebrantibus:
Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N. et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est et nota devótio, pro quibus tibi offérimus vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suæ: tibíque reddunt vota sua ætérno Deo, vivo et vero.
COMMUNICANTES
In concelebratione, dici potest ab altero e concelebrantibus.
Communicántes, et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Mariae, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Chrísti:
In Nativitate Domini et per octavam:Communicántes,
et (noctem sanctissimam celebrántes, qua) diem sacratíssimum celebrántes, quo beátæ Mariae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósæ semper Vírginis Mariae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:
In Epiphania Domini:
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Unigénitus tuus, in tua tecum glória coætérnus, in veritáte carnis nostræ visibíliter corporális appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Mariae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:
In Cena Domini:
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster Iesus Christus pro nobis tráditus est; sed et memóriam venerántes, in primis gloriósa semper Vírginis Maríæ, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:
A Missa Vigiliae paschalis usque ad Dominicam in Albis:
Communicántes, et (noctem secretissimam) diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósa semper Vírginis Maríæ, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri íesu Christi:
In Ascensione Domini:
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster, Unigénitus Fílius tuus, unítam sibi fragilitátis nostræ substántiam in glóriæ tuæ déxtera collocávit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósa semper Vírginis Maríæ, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi:
Ad Missam Vigiliae Pentecostes, et Dominica et Feriall eiusdem:
Communicántes, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis in ígneis linguis appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósa semper Vírginis Maríæ, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi:
sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, (Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philíppi, Bartholomæi, Matthaei, Simónis et Thaddæi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioannis et Pauli, Cosmæ et Damiáni) et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
HANC IGITUR
In concelebratione, a solo celebrante principali dicitur:
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quaésumus, Dómine, ut placátus accípias, diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
In Cena Domini:
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctae famíliæ tuæ, quam tibi offérimus ob diem in qua Dóminus noster Iesus Christus trádidit discípulis suis Córporis et Sánguinis mystéria celebránda: quaésumus, Dómine, ut placátus accípias, diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
A Missa Vigiliae paschalis usque ad Dominicam in Albis, ac ad Missam Vigiliae Pentecostes, et Dominica et Feria II eiusdem Pentecostes:
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
In ipsa die professionis perpetuae:
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et fámuli tui, quam tibi in die eius professiónis offérimus, quaésumus, Dómine, placátus áccipe et propitiátus sanctífica; ut qui, te largiénte, hódie vitam suam tibi dicávit, in Fílii tui glorióso advéntu ætérnæ Paschæ gáudio mereátur admítti. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
Manibus expansis super oblata.
In concelebratione, omnes simul dicunt:
Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quaésumus, benedíctam, adscríptam, ratam, rationabilem, acceptabilémque facere dignéris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui (Iungit manus et inclinat.) Dómini nostri Iesu Christi.
QUI PRIDIE
Qui prídie quam paterétur (Accipit panem et tenet elevatum.) accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas (Elevat oculos.) et elevátis óculis in cælum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi grátias agéns benedíxit: fregit dedítque discípulis suis, dicens.
In Cena Domini:
Qui prídie quam pro nostra omniúmque salúte paterétur, hoc est hodie (Accipit panem et tenet elevatum.) accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas: (Elevat oculos.) et elevátis óculis in cælum ad te Deum Patrem suum omnipoténtem tibi grátias agéns benedíxit: fregit dedítque discípulis suis, dicens.
Modice inclinatus.
Accípite et manducáte ex hoc omnes: hoc est ením Corpus meum: quod pro vobís tradétur.
Corpus Domini elevat in altum, reponit super patenam et profunde inclinat.
Accipit utraque manu calicem dicens
Símili modo, postquam cénátum est: accípiens et hunc præclárum Cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas item tibi grátias agéns benedíxit: dedítque discípulis suis, dicens.
Modice inclinatus.
Accípite et bíbite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei: novi et ætérni testamenti: qui pro vobis et pro multis effundétur: in remissiónem peccatórum. Hoc fácite in meam commemoratiónem.
Calicem paulo altius elevat, super corporale reponit ac cooperit, et profunde inclinat.
Manibus modo crucifixi extensis.
Unde et mémores, Dómine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta eiúsdem Christi, Fílii tui, Dómini nostri, tam beatae Passiónis, necnon et ab ínferis Resurrectiónis, sed et in cælos gloriósæ Ascensiónis: offérimus præcláræ maiestáti tuæ de tuis donis ac datis hóstiam puram, hóstiam sanctam, hóstiam immaculátam. Panem sanctum vitæ ætérnæ, et Cálicem salútís perpétuæ.
Supra quæ propítio ac seréno vultu respícere digneris et accépta habére sícuti accépta habére dignátus es múnera púeri tui iusti Abel et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ: et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculatam hóstiam.
Profunde inclinatus, manibus cancellatis.
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, iube hæc periérri per manus sancti ángeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínæ maiéstátis tuæ: ut quotquot ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem sumpsérimus, (Erectus signat se.) omni benedictióne + cælésti et grátia repleámur. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
COMMEMORATIO PRO DEFUNCTIS
Manibus modo crucifixi extensis.
In concelebratione, dici potest ab uno e concelebrantibus:
Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N., qui nos præcessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis.
Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus, locum refrigérii, lucis et pacis, ut indúlgeas, deprecámur. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
Semel pectus dextera tangit.
In concelebratione, dici potest ab altero e concelebrantibus:
Nobis quoque peccatóribus, fámulis tuis, de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus: cum Ioanne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, (Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Cæcília, Anastásia) et ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non æstimátor mériti, sed véniæ, quaésumus, largítor admítte.
In concelebratione, celebratis principalis solus dicit:
Per Christum Dóminum nostrum, per quem hæc ómnia, Dómine, semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis, et præstas nobis.
DOXOLOGIA FINALIS PRECIS EUCHARÍSTICAE
Calicem discooperit et profunde inclinat. Tenens hostiam utraque manu super calicem, elevat Corpus et Sanguinem Domini.
In concelebratione, omnes dicunt:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia sæculá sæculórum.
Adstantes: Amen.